MundusLatinus - ARENA

ARENA-Startseite


MundusLatinus



Fabula mea:

Johannas Gruselgeschichten:
Ludicrum-Das Spielzeug
Reditus cruentus-blutiger Heimweg
Lucerna-Die Lampe
Vetula-Die Alte
Nikola: Festum natalicium Domini
Nikola: Magnum Proelium
Nikola: De Roberto Lewandowski
Lukas Zintl I
Rudgerus Sch. III
Rudgerus Sch. II
Rudgerus Sch.
Jan-Niclas B.
Lucia Sch.
Laura G.

Pelliculae:

Quis Caesiam rapuit?
Malum Discordiae
Tempus fugit
Roma explosiva
Fabulae Delirae
Youtube - Res Latinae3
Youtube - Res Latinae2
Youtube - Res Latinae
Youtube - Ars Docendi
3Sat - Kulturzeit

Opera scholastica:

HEM!
Philippus et Tania
Philemon et Baucis

Janosch:

Bonum diem, porcelle

Colloquia cottidiana:

in Schola

Athletica:

Pedifollium

Musica:

JAW: Carpe Diem
JAW: Parricidium fraternum

Catull rockt
La Cucaracha
Guantanamera
Marmor, Stein und Eisen
De Höhner

zum Mitsingen:
kl. Musikstücke
Karaoke

Seminaria:

Seminarium LVPAe 2011
Seminarium LVPAe 2012

Carmina:

Camilla

Imber et Caelum

Textus:

Ad Senecam
Fabulae
Epistula ad Papam

Picturae:

Picturae delineatae 

Varia:

Paginae scholarum
Stadtrundgang Lüneburg
Rosa Violata
Sonstiges:


Links

Impressum

De LVPAe Seminario Cracoviense II 29. Jul. - 5. Aug. 2012

Relatio Gregorii macrocollum seminarii ► vocabula energiae ► imagines seminarii ►

A.D. 1689 legati Imperii Ruthenici et mandarini Imperii Sinici ad oppidum Nercinsk (Mongolice: Nipkou) convenerunt, ut confinium inter utrumque Imperium definirent et sancirent. Hoc modo et his verbis iimites descripti sunt.

Rivulus nomine Kerbichi, qui rivo Chorna Tartarice Urum dicto proximus adiacet et fluvium Sagalien Ula influit, limites inter utrumque Imperium constituet. Item a vertice rupis seu montis lapidei, qui est supra dicti rivuli Kerbichi fontem et originem et per ipsa huius montis cacumina usque ad mare, utriusque Imperii ditionem ita dividet, it omnes, terrae et fluvii sive parvi sive magni qui a meridionali huius montis parte in fluvium Sagalien Ula influunt, sint sub Imperii Sinici dominio, omnes terrae vero et omnes rivi, qui ex altera montis parte ad Borealem plagam vergunt, sub Ruthenici Imperii dominio remaneant ita tamen, ut quicumque fluvii in mare influunt et quaecumque terrae sunt intermediae inter fluvium Udi et seriem montium pro limitibus designatam prointerim indeterminatae relinquantur. De his autem post uniuscuiusque Imperii legatorum in proprium regnum reditum rite examinatis et clare cognitis vel per legatos vel per litteras postea determinabitur. Item fluvius nomine Ergon, qui etiam supra dictum fluvium Sagalien Ula influit, limites ita constituet, ut omnes terrae, quae sunt ex parte meridionali ad Sinicum, quae sunt ex parte boreali, ad Ruthenicum Imperium pertineant: et omnes aedes quae ex parte dicti fluminis meridionali infaucibus fluvii nomine Meyrelke exstructae sunt ad litus borrale transferentur. Arx seu fortalitia in loco nomine Yagsa a Russis exstructa funditus eruetur ac destruetur.

Omnesque illam incolentes Rutheni Imperii subditi cum omnibus sub cuiuscumque generis rebus in Russi Imperii terras deducentur. Atque extra hos limites determinatos nullam ob causam utriusque Imperii venatores transibunt ... Quicumque vero Rutheni Imperii subditi in Sinico et quicumque Sinici Imperii in Ruthenico nunc sunt, in eodem statu relinquantur.

Qua re hoc pactum illo tempore convenit? Qua re lingua Latina adhibita est ad fines in illa regione definiendos? Auscultate! Arrigite aures! Attendite animos!
Omnia, quae in hac acroasi mea exponam vel iam exposui, neque sunt inventa neque reperta a me ipso. Repeto et recito acroasim collegae mei Gerd Fleming, quam A.D. 2001 in seminario Latino in Bavaria audivi et et postea denuo legi. Ecce, origo acroaseos meae! XVI saeculo illa regio latebat et plerisque populis orbis terrarum incognita fuerat. Venatores et pastores migrantes gentium indigenarum, qui Buriati, Evenci, Uiguri, Tungusi, Iacuti nominabantur, silvas et deserta peragrabant. Paulatim XVII saeculo exploratores et mercatores et milites Russici a parte occidentali per Sibiriam usque ad Lacum Baicalem et mare Ochotscum, i.e. Oceanum Pacificum, pervenerunt. Ca. AD. 1660 Erofei Chabarov vallem Amurensem (Heilong Jiang) occupavit et A.D. 7679 Camtsatcam paenisulam.
Sinici a parte meridionali in has partes remotas quoque pervenerunt et XVII saeculo magis magisque cum Russis conflixerunt. Aequo Marte Russi et Sinenses postremo decreverunt "prope oppidum Nipchou congregati ad limites inter utrumque Imperium, Sinicum videlicet Ruthenicum clare ac perspicue determinandos ac constituendos, tum denique ad pacem perpetuum stabilendam aeternumque foedus percutiendum." Diu legati utriusque Imperii inter se frustra collocuti sunt et disputaverunt. Neque Russis viri linguae Sinicae satis periti erant neque Sinensibus viri erant linguae Russicae sastis periti. Inter disputationes autem apparuit utrique legationi viros linguae Latinae peritos esse. Inter legatos Sinenses enim erant duo sacerdotes Catholici, missionarii Societatis Iesu, qui Imperatori Sinae serviebant et Pechini mathematicam et philosophiam docebant. Nomina eorum erant Thomas Pereira et Jean-Francois Gerbillon.
Inter legatos Imperii Russici erat Polonius quidam nomine Bielobotski. Collega meus nihil scripsit de illo viro. Ex interreti quaesivi et comperi Andream Iohannem Bialobodsky quendam philosophum et theologurn Polonium fuisse. In Hispania theologiae et philosophiae studuit, sed quia Societas Iesu eum haeresiae accusabat, se in Russiam confugit et orthodoxus conversus est. Ibi quoque autem pericula et inimicitias subiit propter haeresiam, et, ut prosecutionem effugeret, se aliquamdiu in Sibiriam Orientalem contulit. Ibi legationi Russicae interfuisse videtur, quae cum legatione Sinae prope Nipkou (Nercinsk) de fine inter utrumque Imperium agebat et pactum Latine conscripsit. Vos adhuc fortasse fugit Polonium humanitate et Latinitate sua procul apatria sua in Asia Orientali paci inter Russiam et Sinam contribuisse.
Illud pactum anno L729 prope oppidum Kiachta affirmatum et completum et iterum lingua Latina conscriptum est. Apparet linguam Latinam maxime idoneam fuisse ad leges et pacta describenda et definienda. Insuper lingua neutrius Imperii erat. Sic neutrum Imperium se maius et fortius et potentius praebere potuit.XIX saeculo autem Sinenses rebus adversis provinciam Amurensem omittere et Russis concedere coacti sunt. Sinenses aegre hanc rem ferebant pactaad Aigunem et Pechini A.D. 1858 et 1860 facta ,,iniqua" dicentes Itaque diu Sinenses affirmabant iure hoc territorium suum esse ac profecto A.D. 1970 proelia exarserunt inter milites Sovieticos et Sinenses ad Ussuri flumen. Quis vestrum adhuc meminit?
His diebus pax est inter Russiam et Sinam et amicitia, postquam A.D.1997 ille praeses Russicus Ieltsin cum praeside Sinico Iang Zemin convenit et res inter se pacaverunt. Nescimus, quid postremo de illo territorio decreverint. Valetne adhuc illud foedus, quod Russia et Sina A.D. i690 prope Kercinsk inierant? Nonne fieri potest, ut aliquando inimicitiae novae de provincia Amurensi exoriantur?
Mihi nunc restat repetere iilud primum foedus inter Russiam et Sinam lingua Latina conceptum et descriptum et litteris mandatum esse. Restat memorare virum origine Polona, i.e. Andream Ioannem Bialobodsky, Latinitate sua ad pacem inter dua magna imperia contribuisse. Adhuc patriae vestrae honori sit. Vobis congratulor. Amen.

Relatio Gregorii macrocollum seminarii ► vocabula energiae ► imagines seminarii ►

---

Die Textdateien auf dieser Seite sind urheberrechtlich geschützt. Alle Rechte liegen bei Roland Gröger. Eine Verwendung dieser Dateien ohne schriftliche Genehmigung des Urhebers ist nicht erlaubt.
MundusLatinus - Latein macht Laune !

Anzeige:

Melissa


Leolatinus


Vater und Sohn
De terrore in Sheldon Street
Latine loqui cum
Pater Filiusque

hier bestellen...


Emil und die Detektive
De Aemilio et Investigatoribus
ISBN 978-3-9813892-1-0

hier bestellen...


Die drei ???
Die Drei ???
ISBN 978-3-9813892-0-3

ausverkauft...

Die Wilden Hühner
De Gallinis Ferocibus
ISBN 978-3-00-028011-5

hier bestellen...


Prisca et Silvanus
Prisca et Silvanus

hier bestellen...
Power-Tabellen
Power-Tabellen

hier bestellen...
Der Cicero Code
Der Cicero Code
ISBN: 978-3-00-023164-3
hier bestellen...

Die Freeware Version
ausgezeichnet:
Der Cicero Code - Grundwortschatz Latein


Die Peitsche des Cicero
Die Peitsche des Cicero
ISBN: 978-3-00-023471-2
hier bestellen...

Lateinische Uebersetzungen



© 2003-2012 Copyright by MundusLatinus • Inhaber Ulrich Krauße
Letzte Aktualisierung: Montag, 15. Oktober 2012